- BATILLUM seu US
- BATILLUM seu USapud Trebellium Pollion. in Claudio, c. 14. coctilium quottidiana batilla quatuor: hama est quae igni admovetur. Gallice une palc a seu, Graece πυράμη. Scribit enim Suidas, non unô locô, πυράμην vulgo suâ aetate dictam, quae antiquitus fuerit appellata ἅμη. Hamas autem, inter instrumenta, quibus voteres in restinguendis incendiis utebantur, fuisse discimus ex l. 3. de Officio Praesecti Vigil. et alibi in Pandeclis, item ex Iuvenali Sat. 14. v. 305. Sed istae sparteolorum hamae magnitudine et fortasse etiam formâ nonnihil differebat a batillis focorum. Meminit horum Plin. quoque l. 33. c. 8. Argenti duae differentiae: batillis ferreis candêntibus ramentô impositô, quod candidum permaneat, probatur. Et l. 34. c. 11. Aeruginis experimentum in batillo ferreo. Marcellus item Empir. c. 27. Spongtam supra batillum torrebis et diligenter teres. Et Apicius l. 7. c. 9. Petaso cum elixatus fuerit, decarnabis et armillam in illius candenti batillo inures, etc. Sed et Batillum appellârunt foculi gestatilis ac ansati genus, quod prunâ plenum Principibus viris praeferebant, ad odores incendendos. Quomodo accipiendus, Horatin locus, de Fundano scriba, qui immeritos honores sibi arrogabat, l. 1. Serm. Sat. 5. v. 34.Fundos Ausidio Lusco Praetore libenterLinquimus, insani ridentes praemia Scribae,Praetextam et latum clavum prunaeque batillum.Atque ab hac voce eâ notione acceptâ Vereres, ob similitudinem, vocaverunt laminas argenteas, utrinque ad laterum margines curvatas, quibus pugionum et ensium vaginas operiebant, ut hodie a Germanis sit. Plin. l. 33. c. 12. ubi de argenti in luxum abusu: Et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore etiam fastiditô, caelentur argentô vaginae batillis, balthei laminis crepitent. Alii tamen Catillos segunt, clavosque exponunt argenteos, quorum capita catillorum figurâ extuberant. Dalechampius ad loc. Apud Abdiam Histor. Apostol. l. 9. Erant autem virgines cum lyris cantantes, alii cum tibiis: alii cum tympanis, alii cum batillis et thuribulis: vox Musicum instrumentum notat, ex metallo, ad baculi formam, annulis undique refertum, qui percussi concinne sonuerint, Dominico Macro, qui in Templis Armeniorum istiusinodi harmoniam saepius, inter sacra, se audivisse refert; in Hierolexico. Atque bi omnes Batilli ferei erant: e ligno illi, quorum meminit Varro de R. R. l. 1. c. 50. Vide Salmas. Not. ad Poliionem loc. cit. et infra quoque Vatillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.